Liber Job*

Caput 24: Versus 5

Alii quasi onagri.Sunt enim haeretici qui populis admisceri refugiunt, sed secessum vitae secretioris petunt, et eo amplius peste suae persuasionis inficiunt, quo quasi ex vitae meritis reverentiores videntur. Onagris autem comparantur, qui in suis voluptatibus dimissi a vinculo fidei rationis sunt alieni.Egrediuntur.Non enim Dei, sed opus suum peragunt, dum non recta dogmata, sed propria desideria sequuntur.Vigilantesque ad praedam.Ad praedam vigilant, qui verba justorum ad proprium sensum semper rapere conantur, ut per hoc perversis filiis panem erroris parent.
(* Traductions européennes)